Latin
CAPVT II
Benedict Pereira, De magia 235
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde, rogemus istos Astrologos vt faciliores quasdam quaestiones de caelo nobis enodent: percunctemur ex ipsis, an caelum sit natura quaedam simplex, an conposita ex materia &forma, vtrum talis sit materia caeli qualis est rerum omnium sublunarium, an omninò diuersa, sitnè caelum animatum an inanimum, num sua vi &à se moueatur an extrinsecus ab Angelo, vnde potissimum in caelis aestimati &iudicati debeat dignitatis eorum pręstantia, quid causae sit cur non omnes orbes vno motu circumagantur, sed alii vno tantum, alii pluribus, alii verò pauciotibus: aperiant nobis quam habeant propriam vim &potentiam singulae stellae in elementa, metalla, stirpes, atque animantes, haec, inquam, &alia horum similia sciscitemur ex istis Astrologis, profectò repetiemus ipsos doctrinae harum rerum planè rudes &prorsus expertes. Qui fit igi tur credibile, planiora haec &apertiora ignorantibus, mortalium intelligentiae remotissima &occultissima, esse comperta &explorata? Postea, doceant nos isti defluxus &effectus qui nunc ex variis astris dimanant ad diuersas &dissitas mundi regiones, sic enim fortasse credemus illis futuros syderum effectus praenuntian tibus; quis enim nescit procliuius &pro pensius esse praesentia nosse quam futura, praesertim mutabilia &quae variè possunt contingere, ob idque incerta?