Latin
CAPVT II
Benedict Pereira, De magia 237
Unproofread scanNot analysed yet
8. Aduersus fictitiam antiquitatem obseruationum quam iactant Astrologi. Praeterea, iactant Astrologi, habere se in lumerabilium annorum obseruationes reum euentis comprobatas, è quibus ars ipbrum collecta &confecta sit: nam cum in mni praeteriti temporis spatio, penè innu nerabiles res eodem modo euenirent, iisem signis antegressis, ars est effecta eaem sępè animaduertendo, atque notanD, quare Chaldaeos fuerunt quadringena septuaginta millia annorum, monumen is huiusmodi obseruationum astrologitatum comprehensa habuisse. Verum, hoc quam sit commentitium &improbabile, tel ex eo liquet quod Astrologi non potue unt eiusmodi obseruationes &experienuas, non dico millies vt ipsi iactitant, sed s ter quidem bisue colligere &comparare potuerunt, nam caeli facies, &omnium signorum caelestium positura quae seme fuit, eadem omninò vel nunquam, vel non nisi post immensa annorum spatia redire potest: quippe octauus orbis in quo sunt inerrantes stellae, non ante sex &triginta annorum millia circuitum suum ab soluit, quin doctissimi quidam Mathematici optimis rationibus probarunt, motus caeli esse inter se incommensurabiles, ob idque eandem caeli faciem, eundem que stellarum positum saepius euenire non posse.