Latin
CAPVT II
Benedict Pereira, De magia 236
Unproofread scanNot analysed yet
Exponant item nobis occultas proprietates &vires quas habent res sublunarens, quas miramur magis quam intelligimus in multis lapidibus, herbis &animalibus, haec enim cum proxima sit atque nobis coniuncta &cunctis penè sensibus nostris subiecta, &quae quotidianis experimentis peruestigati &explorari possunt, planiorem intelligentiam &faciliorem habent explicationem: cognitio verò rerum caelestium maximi laboris &difficultatis est, cum tam longè distet à nobis caelum, nec alio quam vnico oculorum sensu mortalibus pateat: quem tamen saepè falli contingit propter tantam interualli longinquitatem, vel sum mam vertiginis caeli velocitatem, vel prauam affectionem medii aut visus, vel pro pter vitium astrolabii, tabularum &instru mentorum astronomicorum. Atque hoc etiam apud sacras literas in cap. 9. lib. Sapientiae testatum legimus: Corpus inquit. quod corrumpitur aggrauat animam, &terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem. Et difficile aestimamus qua in terra sunt, &quae in prospectu sunt inuenimus mus cum labore, quae autem in calis sunt iis inuestigabit? Sensum autem tuum quis het, nisi tu dederis sapientiam &miseris spi itum sanctum tuum de altissimis: Extremum utem huius sententię, omninò redarguit Atologos, qui humana omnia euenta quo u multa ex secretissimo Dei consilio &vositate pendent, diuinare se posse profitentur.