Latin
CAPVT II
Benedict Pereira, De magia 239
Unproofread scanNot analysed yet
Adhęc, licet Astrologi cognostere possent singulares vites &defluxus cuiuslibet astri, separatim tamen, quam rim habeant sydera, cum defluxus diuersorum astrorum vnà coeunt &permiscentur, vel in caelo vel in aere vel in terra vel etiam cum causis sublunaribus earumque ictionibus, ab ipsis nequaquam sciri potest. Audiat lector Origenem, cuius ex Commentariis super Genesim, hanc Eusebius extremo libro sexto de Praeparaione Euangelica citat sententiam: Quae autem, inquit, commistione, compositione, ac temperie diuersorum aspectuum fieri isserunt, profecto concedunt nullo moido sciri posse. Quomodo enim quantum diminuatur de laesione maligni aspectus propter aspectum benigni syderis percipies? &vtrum auferat malignus quod à benigno conceditur, quoniam locum eius as pexerit, aut mutet, aut imminuat, aut mistura quaedam inde fiat, quis percipiet? quae omnia si quis altius inspiciat, facilè ci. non posse ista humano ingenio penitus percipi. Vnde si quis harum rerum periculum fecerit, videbit in pluribus errare, quam veritatem consequi Genethliaeos.