Latin
CAPVT II
Benedict Pereira, De magia 240
Unproofread scanNot analysed yet
Quamobrem Esaias etiam quasi haec omnibus impossibilia sint ad filiam Chaldaeorum, qui maximè istud profitentur ait, Adsint &saluam te faciant Astrologi, cali Augures annuncient tibi quid euentu rum sit. His enim verbis docemur, vel diligentissimos in hac re Chaldaeos, non posse praedicere quae velit vnicuique genti De us attribuere. Hactenus Origenes. His accedit, multas esse stellas quae vel non clare cernuntur: vel etiam nullatenus cernuntur: earum verò quae cernuntur, paucas sibi esse cognitas, permultas verò necdum exploratas fatentur Astrologi. qua ratione igitur ex paucis astris quorum vires norunt tam confidenter praenunciant futura, cum per aliorum syderum quae nesciunt influxus, notorum sibi syderum effectus, aut impediti aut variari possint? nisi ε 3 π