Latin
ETIAM SI ASTROLOGI
Benedict Pereira, De magia 252
Unproofread scanNot analysed yet
Denique, valebit hoc loco aduersus Astiologos argumentatio illa beati Gregorii: Si propterea Iacob &Esau non censentur nati sub eadem constellatione, quod non simul nati sunt, sed vnus post alterum, ob eandem profecto causam iudicandum erit, nullum hominum sub eadem constellatione totum nasci. non enim totus simul ex vtero procedit, sed particulatim &membratim: primò enim effert caput, tum collum, deinde pectus, postremò pedes. Iacob enim proximè natus est post Esau manu plantam pedis eius tenens, perinde quasi, sicut inquit Augustinus lib. 2. de Genesi ad literam, capite 17. vnus infans instar duorum vel duplo longior nasceretur. Verum, hanc rationem admodum disertè Phauorinus aduersus Chaldaeos disputans, exequutus est. Atque id velim etiam, inquit, vt respondeant, si tam paruum atque rapidum est momentum temporis in quo homo nascens Fatum accipit, vt in eo dem illo puncto sub illo circulo caeli, plures simul ad eandem competentiam nasci non queant: &si idcirco Gemini quoque non eadem vitae sorte sunt, quoniam non eodem temporis puncto editi sunt: peto, inquit, respondeant, cursum illum temporis transuolantis qui vix cogitatione animi comprehendi potest, quonam pacto aut consultò assequi queant, aut ipsi perspicere &deprehrendere; cum in tam percipiti dierum noctiumque vertigine, minima momenta ingentes facere dicant mutationes? Sic Phauorinus.