Latin
ETIAM SI ASTROLOGI
Benedict Pereira, De magia 253
Unproofread scanNot analysed yet
Ipsum hoc argumentum de Geminis diligenter &subtiliter pertractat Augustinus libro 5. de Ciu. Dei primis aliquot capitibus, atque in 2. libro de Doctrina Christiana, cap. 22. &verò, maximum facessit negotium Astrologis: si enim tam breui temporis momento mu tantur omnia, vt non diuersa modo, sed etiam aduersa plerunque eueniant, quis de nato puero possit quicquam certi praedicere, cum illud temporis punctum quo vel conceptus vel natus est, ita vti est, nemini possit esse cognitum? Itaque, vt magna in homines vi &potestate pollerent astra, quid ea tamen in singulorum hominum generatione &ortu efficerent, incompertum esset nobis: quippe cum aspectus coeli &positus astrorum qui est tempore quo quisque nascitur certo deprehendi nequeat: incitatissimus enim coeli &astrorum motus, tarditatem nostrae considerationis &obseruationis praeteruolat &anteuertit. TERTIARATIO.