Latin
ETIAM SI ASTROLOGI
Benedict Pereira, De magia 257
Unproofread scanNot analysed yet
Apud Indos autem &Bactros, multa millia hominum sunt qui Brachmanes appellantur: hi tam traditione Patrum quàm legibus nec simulachia colunt, nec animatum aliquid comedunt, vinum aut cereuisiam nunquam bibunt, ab omni demum malignitate absunt, soli Deo attendentes. At verò, caeteri omnes Indi in eadem ipsa regione adulteriis, caede, temulentia, simulachiorum cultu inuoluuntur; inueniunturque ibi nonnulli, immo verò gens quaedam Indorum est in eodem climate habitans, qui homines venantes atque sacrificantes deuorant: nec vlli planetarum quos felices ac bonos appellant, à caede ac sceleribus istis eos pro hibent: nec maligni, Brachmanas pellete ad malefaciendum potuerunt. Apud Persas lex erat, filias, sorores, matres quoque ipsas in matrimonium ducere, nec in Perside solùm, verum etiam quicunque Persarum ad alia climata orbis à patria exiuerunt, nefanda haec diligenter matrimonia celebrarunt: quos, aliae gentes hoc scelus abominatae, Magusseos appellant. Suntque vsque ad hodiernum diem in media Aegypto, Phrygia, Galatiaque plurimi Magussei successione patrum, eisdem sceleribus contaminati. Nec dicere possumus in terminis &domo Saturni, cum Saturno ipso in natiuitatibus omnium, Marte aspiciente Venerem fuisse.