Latin
ETIAM SI ASTROLOGI
Benedict Pereira, De magia 258
Unproofread scanNot analysed yet
Amazones viros non habent sed tempore veris fines suos egredientes cum vicinis conueniunt. Vnde omnes naturali lege eodem tempore pariunt, mascu lisque interfectis solas feminas alunt, bellicosaeque omnes similiter sunt, magnam exercitationis bellicae curam gerentes. Stultum autem est opinari, omnes istiusmodi foeminas prorsus ijsdem natalitiis astris esse genitas. Fit hoc confirmatius argumento exemploque Iudaeorum, qui vbicunque terrarum &gentium sint nati aut versentur, inuiolabili obseruatione &infantes suos octauo die circumcidunt, &omnem diem sabbathi feriatum festumque teligiosissimè agunt. Non sunt autem Iudaei omnes sub eadem constellatione procreati, nec eos à patriis legibus &institutis vlla vis &potentia coelestium corporum abstrahere potest. Sed quid dicemus de Christianis? qui innumerabiles toto orbe sparsi, idem vitae genus atque doctrinae cussodiunt, nec à disciplina quam ipsis Christus Dominus tradidit, vel promissis illis, vel minis aut suppliciis vel latum vnguem amoueri possunt, an dicturi sunt, Christianos omnes eodem astro esse natos?