Latin
ETIAM SI ASTROLOGI
Benedict Pereira, De magia 259
Unproofread scanNot analysed yet
Sed illud maximum est argumentum, qui ante susceptam Christi disciplinam patrias leges &instituta studiosissime acerrimeque tenebant, eos postea factos Christianos, illis desertis abiectisque, longè diuersam vitam agere, diuersos re, &diuersissimam religionem &doctrinam colere. Itaque nec multas Patthi Christiani ducunt vxores, nec Medi canibus mortuos obiiciunt, nec Indi mortu os suos cremant, nec Persę cum sororibus aut cum filiabus nefario matrimonio miscentur, nec Aegyptij Apin, aut canem aut hircum, aut felem colunt, sed vbicunque sunt, eisdem legibus, motib. &institutis viuunt. Quid plura? singulis horis apud omnes gentes homines nascuntur: vbique autem leges atque mores propter liberam hominis potestatem praeualere videmus. Nec natalitia sydera colentes Seras ad homicidium conpellunt, aut Brachmanas ad esum carnium; nec Persas à sceleratis nuptiis remouent, nec Medos prohibent vita defunctos canib. exponere; nec Parthos multas ducere vxores. Singulae namque gentes, vt volunt &quando volunt, liberrate sua vtuntur, legibus, moribusque obedientes. Hactenus sunt quae ex disputatione Bardesanis aduersus Astrologos commemoranda hoc loco censuimus.