Latin
ETIAM SI ASTROLOGI
Benedict Pereira, De magia 267
Unproofread scanNot analysed yet
Quare, si verum est quod narrat in Augusto Suctonius, Nigidium Figulum in eiusmodi astrologia nobilissimum apud Romanos accepta hora partus Augusti, obseruatisque natalitiis eius astris, exclamasse, Dominum orbis esse natum, profecto existimandum est, id eum nec scienter, nec certa aliqua ratione, sed temerè ac fortuitò dixisse, &casu factum esse vt ita contigerit sicut ille praedixerat. Promotio namque Augusti per multos honorum gradus ad summum vsque principatum &Monarchiam, ex multorum hominum studio, gratia, &opera pendebat vt ad tantum Augusti dominatum &imperium certò praenoscendum atque praenunciandum, solius Augusti generationis &ortus consideratio satis esse nequaquam potuerit, neque enim natalitia Augusti sydera vim vllam ha bere potuerunt in eos, qui fuere Augusti suffragatores adiutoresque ad consequendum principatum, scilicet multi eorum compluribus annis, vel ante vel post Augustum nati fuerant. Sexta ratio.