Latin
ETIAM SI ASTROLOGI
Benedict Pereira, De magia 268
Unproofread scanNot analysed yet
Ars &sci &ia in his versantur quae semper aut pluri mum eueniunt qua lis non est Astroman tia. Phauorin apud Aulum Gellium 17. Nullam posse esse scientiam vel artem istius Astrologiae. SEXTARATIO. Omnis scientia, &ars versatur in ijs rebus quae aut semper, aut certè frequenter ita contingunt vt ab eo docentur: quae autem extra haec sunt &rarissimè accidunt, ea quia nihil habent fixum &certum, propterea nullam possunt scientiam vel artem efficere. Cum igitur praedictiones Astrologorum ferè sint falsae, nec nisi per quam rarò veridicae sint, satis liquet eas non ex arte aliqua &certis obseruationibus proficisci, sed inscienter &inconsultè ac temere ab illis effutiri. Quamobrem Phauorinus identidem conmonebat, vt cauerent homines ne quà ipsis Chaldaei ad faciendam fidem itreperent, quòd viderentur quaedam interdum vera effutire aut spargere. Non enim conprehensa, aiebat, neque definita, neque percepta dicunt, sed lubrica atque ambagiosa coniectatione nitentes, inter falsa atque vera pedetentim quasi per tenebras ingredientes eunt: &aut multa tentando incidunt repentè imprudentes in ventatem, aut ipsorum qui eos consulunt, multa credulitate ducente perueniunt callidè ad ea quae vera sunt: &idcirco videntur in pręteritis rebus quàm futuris, veritatem facilius imitari. Ista tamen omnia quae aut temerè aut astutè vera dicunt, prae caeteris, inquit, quae mentiuntur, pars ea non fit millesima. Haec Phauorinus apud Gel. M.