Latin
ETIAM SI ASTROLOGI
Benedict Pereira, De magia 270
Unproofread scanNot analysed yet
Denique, delectatus sum quod nullus imber effusus est, donec precibus Ecclesiae datus manifestaret non de initiis Lunae sperandum esse, sed de prouidentia &misericordia Crea toris; quo exemplo &vanitas astrologiae confutata est, &efficacia Christianae pietatis vsque religiosarum precum re ipsi comprobata. 18. Vanitas &falsitas multarum pradictionum Astrologicarum. ALBVMAZAR princeps huiusce superstitionis astrologicae, ex obseruatione &praeceptis huius artis, praedixit Chustanam legem duraturam non plus annos mille quadringentos sexaginta, sed bene habet, quod post id temporis, exacti iam anni centum viginti octo falsam esse illius praedictionem apertè demonstrant. Abraan Iadaeus praenunciauit ex obseruationibus astrologicis, expectatum à Iudeis Messiam venturum anno post Domini nostri ortum millesimo quadringentesimo sexagesimo quarto; quod nimirum tum fututa esset eadem astrorum compositio, quae fuerat olim cum Moses ex Aegypto populum Hebraeorum eduxit: cuius praedictionis vanitatem dies ipsa redarhuit.