Latin
ETIAM SI ASTROLOGI
Benedict Pereira, De magia 271
Unproofread scanNot analysed yet
Petrus de Aliaco scriptum reliquit, quo anno generale Concilium celebratum est Constantiae ad tollendum schisma quod multos annos afflixerat Ecclesiam, praedixisse Astrologos eius temporis nullam fore in Ecclesia pacem &concordiam sed habitu coeli &conformatione astrorum praesignificari maximas fore dissensiones ingenti cum religionis Christianae detrimento &exitio. Atqui, per illud Concilium Constantiense, diuturnum illud &perniciosum schisma eo anno extinctum est, pace ac tranquillitate Ecclesiae reddita, qui enentus planè contrarius praedictionibus Astrologorum, sanè multum mouere debuerat Petrum Aliacensem, vt is nullam deinceps isti Astrologiae fidem haberet: praesertim verò, cum ipsemet vel suis deceptus obseruationibus, vel alienis occupatus &circumuentus opinionibus, veritus fuerit ne illud tam graue &odiosum schisma breui Antichristum mundo pareret. 19. Errores Astrologorum in Chronologia. ALBVMAZARistorum AstrologoAlbumarum coryphaeus, nescio quas Saturni rezan.