Latin
LIBER. TERTIVS
Benedict Pereira, De magia 278
Unproofread scanNot analysed yet
Pythagoras, Democritus &Plato longissim s peregrinationibus susceptis, Persarum magos, sapientes Chaldaeorum, Aegyptiorumque sacerdotes adierunt, à quibus occultiora quaedam vel ad disciplinas mathematicas, vel ad religionem cultumque deorum pertinentia cognouerunt, diuinitatricem autem astrologiam, vel discere ab illis neglexerunt, vel si eam quoque didicerunt, certè nunquam ea vsos esse ipsos, ex eorum scriptis manifestè perspicitur. Aristoteles, qui vir &quantus? quàm solers. quam subtilis &copiosus in doctrina rerum coelestium? quam cum aliquot libris diligenter explicuerit, nusquam tamen de istiusmodi Astrologia verbum vilum fecit. Cum autem in libris Meteororum, &de Partibus atque Generatione animalium, praesertim autem in libro Problematum, multarum rerum obscurarum &admirabilium causas perquirat, ad nullus quaestionis enodationem vel admirandi cuiusquam effectus explicationem, istius astrologiae opera &praesidio est vsus. Quin, multa sunt eius scriptis quae istam Astoogle strologorum doctrinam omnio conuellant; veluti est illud, Futurorum contin tiam è me gentium non esse certam &definitam dio tollunt.