Latin
LIBER. TERTIVS
Benedict Pereira, De magia 279
Unproofread scanNot analysed yet
veritatem: Quae per accidens quaeque tarò vel ad vtrumlibet contingunt, non posse scientia comprehendi: Versari in rebus humanis casum &fortunam quae fugiant certam hominis intell gentiam: Particularium &corruptibilium effectuum causas proximas &proprias esse particulares atque corruptibiles, ob idque ad perfectam eorum cognitionem non satis esse coelestes &vniuersales causas contemplari: Coelum non aliter agere in ea quae sunt infra lunam, nisi per motum &lumen. Nec vsquam ferè ind cauit Aristoteles praeter solem &lunam, vim &efficientiam aliorum syderum, illud quoque docuit decretis Astrologorum valde contrarium, coelestia signa etiam eo poreorum &sensibilium effectuum, per alias causas auerti &impediri posse. Cicero libio 2 de Diuinatione, laudat Eudoxum aetate Platonis &Aristotelis Eudoxus, principem Astrologorum: item Panaetium Panatius Stoicum, Archelaum etiam &CassanAuicenna drum, ac Scylacem Halicarnasseum, Astrologorum sui temporis nobilissimo, qui totam hanc rationem Astrologiae repudiarunt.