Latin
LIBER. TERTIVS
Benedict Pereira, De magia 280
Unproofread scanNot analysed yet
Auicenna qui post Hippocratem &Gale num principatum medicinae obtinet, libio vltimo primae Philosophiae negat Astrologis esse credendum in diuinatione futurorum, quia ipsi nec puncta caelestia teneant neque naturas rerum inferiorum planè ne cessarias ad faciendum iudicium de rebus futuris, perspectas habeant, neque nitantur demonstrationibus sed probationibus oratoriis &poeticis Ptolomaeus quem isti huius artis principem &ducem sequi se di cunt, in lib. I. de Iudiciis, cap. 2. Non est, inquit putandum, omnia à supernis causis directò deriuari necessitate quadam inuio labili, vt nulla alia vis quin ita operentur, obsistere valeat. Idem tractatu suo quem vulgo appellant Centi loquium, hoc est, Centum sententiarum, prima eius sen tentia sic habet. Soli numine diuino afflat praedicunt futura particularia. Quinta verò sententia huiusmodi est. Po est is qui sciens est, multos stellarum effectus auertere quando naturam earum nouerit, ac se ipsum ante illorum euentum ritè praepara uerit, vnde mannuit illa multorum sermo nibus trita sententia, Sapiens dominabitur astris. Porphyrius in libro de Oraculis confessus est, exquisitam rerum futurarum scientiam ex inspectione syderum, non mortalibus modo, sed multis etiam deorum esse incomprehensibilem. Idem in viPlotinus.