Latin
LIBER. TERTIVS
Benedict Pereira, De magia 284
Unproofread scanNot analysed yet
Verum hoc, &ratio confutat &experientia. Ratio quidem, quoniam sicut astra omnia sunt lucida &ex se lucem fundunt, ita quoque calida esse omnia &calefacere necesse est: lux enim non sicut omnis per se calefacit, ita frigefacere aut per se humectare vel exsiccare potest. Stemus decretis Astrologorum aientium, vt Lunam, itidem caetera sidera lu ce à sole mutata fulgere. Si igitur omnium astrorum vna est eademque lucis origo &ratio, qui potest esse tam multiplex, dissimilis atque discrepans ratio &potestas agendi? Experientia item hoc ipsum redarguit: in plenilunio enim, cum est lumen Lunae plenissimum, noctes quoque Aristotele &experientia teste, calidiores existunt. Sed Astrologi praeter lucem, alias in caelo. Non effe &syderibus vires atque facultates, &à lu- ponendas in ce &inter se multum diuersas, mirando caelo influtumque operum causas, quas influentias entias. appellantur, commenti sunt. Nouitium sanè inuentum, nulli veterum vel Philosophorum vel Astrologorum vnquam probatum: ac si licet ex eorum scriptis coniecturam facere, ne notum quidem illis.