Latin
LIBER. TERTIVS
Benedict Pereira, De magia 285
Unproofread scanNot analysed yet
Postquam verò à recentioribus Astrologis in fluentiae inuentae, &palam probatae, ab aliis quoque doceri &defendi coeptae sunt, quis ex Lycaeo paulò grauior &probatior Philosophus non eas repudiauit atque dannauit? Festiuè quidam Asylum ignorantiae eas appellauit: at influentias enim quasi ad vnicum perfugium sese recipiunt, &hanc se in latebram coniiciunt, quicunque mirabilium effectuum proprias &naturales causas, vulgaribus ingeniis nec in Philosophia exercitatis occultas, solerter inuestigare ac reperire non possunt. Et verò si admittur influentiae, vix dici potest quantoperè debilitetur robur Philosophiae, detelatur eius dignitas, auctoritas eleuetur minuatur existimatio, denique studium eius apud homines cultusque languescat. Quid enim attinet in occultis rerum cauiis perquirendis &erudiendis praeclara ingenia Philosophorum tanto studio &conatu laborare, cum in procliui sit, cuiussibet effectus ex caelestibus influentiis ratio nem petere &afferre? quis enim effectus est, cuius naturalis &vera causa paulò obscurior &abstrusior est, quem non peristiusmodi influentias nullo negotio liceat erplicare?