Latin
LIBER. TERTIVS
Benedict Pereira, De magia 287
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim docent ipsi, in Saturno, exempli causa, duas esse proprietates seu facultates agendi, vnam generalem &communem ei cum omnibus astris quae est vis illuminan di &per illuminationem calefaciendi: alteram specialem &propriam Saturni, qua ratione differt ab aliis astris, quae est facultas frigefaciendi, vel aliqua alia vis alicuius influentiae. Certum autem est, lucem coelestem multo nobiliorem esse quacunque alia qualitate coelesti, &facultatem calefaciendi praestantiorem esse facultate refrigerandi. Praeterea, duas esse in te quapiam facultates &proprietates ei rei naturales, quatum altera, vt diximus, sit generalis, altera particularis, inter se contrarias, quales sunt in Saturno secundum istos potestas calefaciendi per lucem &refrigerandi per influentiam, nec fert natura rerum, &id fieri non posse ratio ipsa decer nit.