Latin
LIBER. TERTIVS
Benedict Pereira, De magia 288
Unproofread scanNot analysed yet
Nam vt in corpore multiformi &quod Graeci vocant Heterogeneum, secundum diuersas partes inesse queant contrarię qualitates &facultates, quemadmodum contingit corpori humano in cerebro &in cor de, id tamen conuenire non potest in astrum Saturni quod est secundum omnes partes vnius formae ac naturae: neque enim vna pars eius habet lucem, altera verò influentiam, sed vt totum est praeditum luce, ita conuenit in eo toto esse influentiam. Ne multa (non enim consentaneum est alieno loco de Influentiis aduersus Astrologos subtiliter disputare) satis argumenti est ad tollendas influentias omnium quae in natura rerum efficiuntur, tametsi noua singularia, &mirabilia videantur, veras naturales &proprias causas, atque rationes ex duobus principiis caelestibus quae omnibus sunt conspicua &experimentis quotinianis explorata, motum dico &lucem, plenè cumulateque ac probabilissimè peti &duci posse.