Latin
LIBER. TERTIVS
Benedict Pereira, De magia 290
Unproofread scanNot analysed yet
Cum plerunque vsu veniat, vt illae vittutes caelestes insigniores sint effectu, &valentiores ad immutandum hominem, quàm quae tempore ortus eius fuerunt: effectum enim illum &defluxum astrorum nascenti homini impressum, necesse est varian commutata saepius humani corporis temperatione, vel ob alias potentes constellationes, vel ob educationem, vel ob variam viuendi consuetudinem &rationem, vel ob leges patrias ad quarum normam cogitur quisque vitam, mores, studia, &actiones confirmare. Quid quod fortasse nihil illius materiae primigeniae quam quisque in ortu habuit, reliquum sit in extrema aetate? hoc enim visum est &multis &magnis Philosophis: nec S. Thomas in I. par. quaestione vltima art. 1. abnuere videtur. Quo concesso, vis illius primi defluxus &effectus coelestis in ortu hominis ei indita &impressa, necessariò tandem euanescet tota, nisi fingat quispiam eiusmodi virtutem coelestem mi grare ex subiecto in subiectum, tanquam ex domo in domum mutando domicilia: aut cum praesentit interitum suum, aliam pro d by G Google pro se sui similem &quasi vicatiam virtutem substituere.