Latin
LIBER. TERTIVS
Benedict Pereira, De magia 292
Unproofread scanNot analysed yet
Vtrum sit plus momenti in conceptu hominis, quàm in eius ortu, ad diuinandum. PLVS autem esse ponderis, aut certè non minus, in conceptu hominis quàm in ortu, magister istorum Ptolemaeus locuples testis est. Is enim in tertio Apotelesmatum ita scribit: Cum principium temporale hominis aliquod statuatur, quidem natura &per se illud erit principium, cum semen vtero genitali admittitur; potentia verò &secundum accidens cum hora partus infans egreditur. Qui igitur horam admissi seminis vel casu vel obseruatione deprehendit, illam sequi potius debet in proprietatibus corporis &animi dignoscendis, considerando quae sint eo tempore stellarum configurationes, cum enim semel à principio semen ex ambientis aëris affectione, certa qualitate disponitur, licèt per consequentis conformationis tempoia varietur, quoniam tamen propriam cognatamque materiam naturaliter sibi asciscit, magis etiam primae suae qualitatis dispositioni assimilabitur. Haec inibi Ptolemaeus. Quibus verbis non obscurè docet, primum &naturale atque efficacissimum hominis principium, esse seminis admissionem hominisque conceptum; atque huic principio potissimè insistendum &inhaerendum esse ad praenoscendas hominum affectiones &euentus, tam qui ad corpus quàm qui ad animam pertinent. Sed quia benè nouerat Ptolemaeus, punctum illud temporis vel admissi seminis, vel conteptus, vix cognosci posse ab Astrologis, ne illorum iudicia &diuinationes quas ipsi ducunt ex ortu hominis infirmare videtetur, mox subiecit, Qui autem horam ignotant principij seminalis, eos necesse est sequi principium natiuitatis. Haly nobilis Astrologus in eo libro quem scripsit de Electionibus, ingenuè fatetur, efficaciam decernendi Fatum hominis esse in hora conceptionis: sed quia haec nescitur ab Astrologis propterea eos ad horam natiuitatis confugisse. Quin cum Astrologi ptemuntur argumento Geminorum, quorum idem sit ortus, dispar tamen euentus &exitus est, respondere solent diuersitatem euentuum qui sunt in Geminis, ex diuersitate conceptus eorum esse profectam. as. De 25. De vanitate Astrologorum diuinationem suam extendentium etiam ad ciuitates, non solùm ad homiues.