Latin
LIBER. TERTIVS
Benedict Pereira, De magia 294
Unproofread scanNot analysed yet
Et cum minus multa &varia atque incerta stirpibus quàm homini soleant accidere, facilior profectò esse deberet eorum diuinatio, quae stirpibus quàm quae homini sunt euentura. Sin verò annuunt, similiter in stirpibus vt in hominibus valere astrologicam diuinationem; amicè rogarem ipsos vt diligentissimè obseruarent statum coeli &astrorum eo videlicet tempore, quo vel prunus, vel cerasus, vel pyrus sereretur; aut cum sementis tritici fieret, &ex illa coeli obseruatione promerent etiam prognostica de illis arboribus, scilicet vt diuinarent quantam illae arbores prunorum, cerasorum, &pyrorum copiam essent laturae: quantum item ex illa tritici semente spicarum, &in singulis spicis quantus granorum numerus esset prouenturus, haec si negent à se posse pręnosci, fateantur etiam necesse est, non posse ab ipsis futuros hominum casus euentusque praeuiden.