Latin
LIBER. TERTIVS
Benedict Pereira, De magia 295
Unproofread scanNot analysed yet
27. De antiquitate istius Astrologiae apud AEgyptios &Chaldaeos. TERTIVM fundamentum eorundum Astrologorum est, attem hanc suam certissimis innumerabilium saeculorum expe rimentis, &constantissimis obseruationibus esse comprobatam, aiunt enim, hanc disciplinam profectam esse ab Aegyptiis &Babylonijs seu Chaldaeis, mortalium omnium antiquissimis, tradit enim Aristoteles in libro 2 de Coelo, textu 60. &extremolib. 1. Meteororum. Aegyptios omnium hominum vetustissimos haberi: &in principio operis Metaphysicorum affirmat, Ae gyptios omnium hominum vetustissimos matematica studia tractare &colere coepisse. Iactabant etiam olim Astrologi, Chaldęos qua dringenta &septuaginta annorum millia in periclitandis experiendisque pueris quicunque nascerentur, posuisse. Verùm adeò in aperto &promptu sunt omnibus istotum -τη 296 DE DIVIN. ASTROLOGICA rum mendacia, vt à nobis ea vel confutari vel etiam indicari non sit opus. Etenim ab exordio mundi ad hanc diem, nec dum sex millia annorum effluxerunt. Ab origine verò gentis Chaldaeae, hoc est, posteuersionem turris Babel, facta nempe linguarum diuisione, non sunt adhuc quatuor millia annorum completa. Picus Mirandulanus in cap. 2. libro. 12.