Latin
LIBER. TERTIVS
Benedict Pereira, De magia 296
Unproofread scanNot analysed yet
Aduersus Astrologos, testes ad tedarguendam Astiologorum mentitam vetustatem adhibet Hip parchum &Ptolemaeum, principes sanè astronomiae; qui vbi pro dogmate aliquo constituendo vererum obseruationes afferunt, nullas profectò afferunt vetustiores ijs, quae sub Nabuchodonosore Chaldaeo rum rege apud Aegyptios &Babylonios fuêre: ab initio autem imperij regis Nabuchodonosori ad praesentem annum qui ab ortu Domini nostri gitur millesimus quin gentesimus octogesimus octauus, non plus bis mille ducentos &triginta duos annos praeteriisse constat. Porro commentitiam Aegyptiacarum obseruationum antiquita tem, perbellè ridet &redarguit August. in cap. 40. lib. 18. de Ciuitate Dei: ita enim scribit: Frustrà vanissima praesumptione gartiunt quidam dicentes, ex quo rationem syderum comprehendit Aegyptius amplius quàm centum annorum millia numerari An quibus enim libris istum numerum collegerunt, qui non multum ante annorum duo millia literas magistra Iside didicerunt? non enim paruus auctor est in historia Varro qui hoc prodidit, sic Augustinus. Sed huic disputationi in qua octo rationibus probare voluimus diuinationem astrologicam esse contratiam verae philosophiae, finem hoc loco statuemus.