Latin
NON MODO ASTRA NON
Benedict Pereira, De magia 298
Unproofread scanNot analysed yet
Et erunt in signa, è quibus videlicet verbis huius nostrae disputationis argumentum pertexuimus, prodidit astra esse à Deo posita in coelo, vt per varios aspectus &coniunctiones praesignificarent quae consequentibus temporibus tum vniuersè, tum sigillatim euentura essent, non tamen ea efficerent. Itaque coelum esse dixit velut quendam librum in quo Deus depinxit atque descripsit quaecunque in toto mundani aeui decursu, suo quaeque tempore futura sunt. Ad hoc probandum, citat Origenes librum quendam cui titulus erat. Narratio Ioseph, olim apud multos in auctoritatem &fidem receptum: in quo lacob Patriarcha inducitur filios suos alloquens hunc in modum, Legi, inquit, in tabulis coeli quaecunque contingent vobis &filiis vestris. Plotinus autem condiscipulus Origenis idem sensit, idque docet in libro qui inscriptus est, Vtrum stellae aliquid agant in libro autem de Fato capit. 6. hunc praetere stellarum vsum esse tradit, vt qui illas suspiciant &quasi literas considerent, qui nimirum huiusmodi literaturam nouerunt, futura legant, ex ipsis figuris comparatione quadam anologica, eorum significationem &intellectum Digitized p solei soletter indagantes. Quin, Porphyrius affirmat, cum ipse de se interficiendo vehe. Porphyris. menter cogitaret, Plotinum hoc caelitus prouidisse, &tanto facinore eum prohibuisse. Hanc sententiam Iulius Sirenus libro lulius Si9. de Fato, capit. 35. minimè damnandam rentis. censet: &quo probabilem esse ostendat, aliquot ex diuina Scriptura productis sensentiis, eam ornat atque confirmat.