Latin
NON MODO ASTRA NON
Benedict Pereira, De magia 299
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc enim, inquit, non obscurè indicat Esaias cum ait in capite 34. Complicabuntur sicut liber coeli: qua oratione significatur, coelos post diem iudicij conuoluendos esse atque complicandos; quasi nunc coeli instar cuiusdam lib. sint explicati &aperti nobis, haud dubie ad legendum. Eodem pertinet illud quod est in Psalmo 11. Annunciabunt coeli iustitiam eius, &in Psalmo 18. Coeli enarrant gloriam Dei, &quod est in primo cap. lib. Geneseos de stellis, Vt sit in signa, &in Psal. 88. Confitebuntur cali mirabilia tua Domine. Nec verò, inquit Orige Origenes. nes, haec opinatio tollit liberum hominis arbitrium, non magis profecto quam praedicta futurarum rerum à sanctis Prophetis edita, vel praescientia omnium rerum quae est in Deo. Plotinus scientiam astrorum Plotinus. ea tatione vt astra signa sunt humanorum euentuum, contingere homini aiebat vel singulari quodam Dei munere, vel propter erimam astrologiae peritiam; ad eam enim comparandam, opus esse acerrima indagatione, summaque solertia. Iulius autem Sirenus ne Augustinum quidem ab hac opinione abhorruisse putat: quippe in 2.