Latin
NON MODO ASTRA NON
Benedict Pereira, De magia 304
Unproofread scanNot analysed yet
Per motum autem &lumen coeli, omnes futuros effectus rerum sublunatium, clarè distinctè certoque praemonstrari, nemo dicet qui verisimilia &credibilia loqui velit. Deinde, cum eiusdem causae duo effectus se inuicem necessariò indicant, vt ab eadem causa? sic eodem quoque modo ab illa prouenire debent: alioquin fieri non potest vt se inuicem certò indicent: à Deo autem &Angelis quae in corporbus coelestibus fiunt, ea necessariò &inuariabiliter se habent: quae autem in his quae sunt infra lunam, valde mutabiliter, &vt ita loquar, defectibiliter contingunt. Hinc alia quoque subtexuntur argumenta. Etenim, quomodo astra quae sunt certo numero comprehensa, &semper vniusmodi &necessariò ac immutabiliter ita se habent, signa esse possunt omnium rerum futurarum, quae propemodum infiDigitized by niti nitae sunt multitudine &varietate, &inter se plurimum differentes atque discrepantes? quomodo eadem syderum positura &conformatio, sub qua vel Gemini, vel alii quamplurimi eodem puncto temporis nascuntur, potest esse certum signum propriè &distinctè praesignificans tot tamque varios ac dissimiles casus &euentus qui in illis cernuntur?