Latin
NON MODO ASTRA NON
Benedict Pereira, De magia 303
Unproofread scanNot analysed yet
At causam communem coelestium corporum &sublunarium, necesse est esse vel corpoream vel incorpoream: corpoream quidem nullam, opinor, ponent isti, nullum enim corpus superius cęlis: relinquitur igiturvt omnia referant ad causam incorpoream, hoc est, vel Deum vel Angelos qui mouent cęlos: ita vt, dum Angeli cęlos mouent, in ipsorum coelorum statu habituque, &in syderum positu &conformatione, quasi quibusdam suis nutibus, &tanquam notis atque signis inibi descriptis euenta rerum humanarum praenotent atque praemonstrent. At enimuero id multis de causis non est credibile. Etenim qui sic opinantur, fateri eos oportet induci homines ab Angelis ad maxima scelera &execranda flagitia. AD hoc, Philosophia docet, nec non Theologia idem tradit; Angelorum nullam esse actionem quam vocant transeuntem, &quae proximè ab ipsis prouenit, aliam quam motum localem; nec Angelos posse quicquam proximè agere, praeterquam mouere motu locali. Angelos verò qui circumuolant orbes coelestes, non aliter circa res sublunares operari censent Philosophi &Theologi, quàm per motum &lumen coeli; nam influentias à lumine omninò diuersas paulò superius sustulimus.