Latin
NON MODO ASTRA NON
Benedict Pereira, De magia 308
Unproofread scanNot analysed yet
Iustinus Martyr respondens ad quaestionem nonagesimam quartam Orthodoxorum, qua quaerebatur quemadmodum intelligendum esset quod dicitur ab Esaia, fore vt coelum aliquaedo velut liber complicaretur, sic ait; Quemadmodum coeli creationem diuinae litere per similitudinem conferunt aliquand cum pellis extensione, dicentes: Qui extendit coelum sicut pellem, aliquando cum firmato fuido, Coelum, inquit, censuma firmatum est aliquando cum rotunditate camerae, Qui extendit, inquit, coelum vilut cameram: Sic è diuerso, cęli dissolutionem per comparationem conferunt cum aliis rebus, vt apud Esaiam cum volumine inuoluendo &implicando, sicut apud Diuidem Psalm. 101. cum vestimento vettascente &commutante. Sic Iustinus. Hitronymus verò super illis verbis haec senpit, Considerandum, quod non dicat interire coelos, sed replicari siue complican quasi librum; vt postquam omnia peccata aperta fuerint &relecta, complicentur qui prius aperti fuerant, vt nequaquam riua scribantur in eis delicta multorum. In Scriptura enim dicuntur coeli annunciare iustitiam DEI, reuelare iram eius, &probare ac testificari hominum scelera. Sanctus Thomas &Nicolaus de Lyra aliter exponunt: Complicabuntur, inquiunt, coeli tanquam liber, hoc est, non exercebunt vltra Ethnici astromantiam suam; nec posthac ex astris diuinare aude bunl bunt euenta hominum, quasi legerent in syderibus descriptos casus &euentus futuros. Alii sic interpretantur: Non patebit amplius introitus in regnum cęlorum, sed ianum coelestis clausa erit.