Latin
NON MODO ASTRA NON
Benedict Pereira, De magia 309
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt etiam qui explanant hoc modo, Ministerium &vsus coelorum atque syderum exhibitus homini ante diem iudicii, postea esse desinet: nam licet non prorsus interibunt cęli, alio tamen statu erunt, &quibus nunc funguntur ministeriis &obsequiis hominum causa, ab illis post diem iudicii quoquo modo vacabunt: quae vocatio pulchrè declaratur ab Isaia similitudine libri, quem posteaquam eo vsi sumus, nec amplius nobis vsui futurus est, complicare &claudere solemus. Nec displicet mihi interpretatio eorum qui aiunt, illa similitudine declarari; tantam fore diuinae irae &vindictae demonstrationem aduersus gentes, de quibus illic Esai. loquitus, tantam rerum omnium perturbationem &confusionem; tantam denique hominum tristitiam, dolorem &conflictationem; vt prae magnitudine metoris atque doloris, &prae animi perturbatione &oppressione, videantur hominibus coelestia lumina restingui, stellae de coelo cadere, motusque earum conturbati, denique coelum complicari &recedere. nam quod hic dicitur complicari, in Apocalypsi dicitur, recedere vel abire, sic enim habes in cap. sexto, Et coelum recessit sicut liber inuolutus.