Latin
CAPVT V
Benedict Pereira, De magia 314
Unproofread scanNot analysed yet
Scire autem potest daemon futum quae praedocet hominem, reuelatione Dei per bonos Angelos ei facta: nonnunquam enim Deus vel agendum aliquid vtitur demonum ministerio. Solet etiam daemon praenunciare homini futura quae ipsemet postea facturus est: solet ob incomparabilem sui motus celeritatem quae in longinquis locis remotisque mundi regionibus geruntur, ea ad homines qui longissimè absunt deferre. Potest item daemon ex candestinis consiliis, verbis, scriptis, ex signis quae in corpore tam exterius quàm interius apparent, occultas hominum cogitationes &deliberationes tam praesentes quàm futuras solertissimè coniectando, cognitas habere. Idemque coniicit ex pręparatione causarum aliarumque rerum quae ad gerendum aliquid debent concurrere. Denique, ob incredibilem subtilitatem &solertiam mentis, ob tantam tot millium annorum experientiam, propter perfectam rerum omnium naturalium absolutamque scientiam, callidissimus atque sagacissimus est ad praesentiendum &praenoscendum futura. Hoc ipsum quod hic docuimus, quia enucleatè aperteque tradii Augustinus in libro 2. de Genesi ad literam, cap. 17. libet verba eius adscribere, De fatis, inquit, syderum quales libet eorum argurias, &quasi de mathesi documentorum experimenta, quae illi Apotelesmata vocant, omnino à nostrae fidei sanitate respuamus. Talibus enim disputationibus etiam orandi causas nobis auferre conantur, &impia peruersitate malis factis quae rectissimè reprehenduntur, ingerunt, accusandum potius Deum auctorem syderum, quàm hominum sceleta. Ideoque fatendum est, quando ab istis vera dicuntur, instincta quodam occultissimo dici, quem nescientes humanae mentes patiuntur.