Latin
CAPVT V
Benedict Pereira, De magia 315
Unproofread scanNot analysed yet
Quod cum ad decipiendos homines fit, spirituum seductorum operatio est: quibus quaedam vera de temporalibus rebus nosse permittitur, partim quia subtilioris sensus acumine, partim quia corporibus subtilioribus vigent, partim experientia callidiore propter magnam longitudinem vitae partim à sanctis Angelis, quod ipsi ab omnipotente Deo discunt etiam iussu eius sibi reuelantibus, qui merita humana occultissimę iustitiae sinceritate distribuit. Aliquando autem iidem nefandi spiritus etiam quae ipsi facturi sunt, velut diuinando praedicunt. Quapropter bono Christiano, siue Mathematici, siue quilibet impiè diuinantium, maximè dicentes vera cauendi sunt, beant co ne consortio daemoniorum animam deceptam, pacto quodam societatis inetiant. Hactenus sunt Augustini verba. 36 Quot modis &quàm grauiter peccent, quae Daemonum vel istorum Astrologorum opera vtuntur ad diuinandum. CETERVM, grauissimo se obstriogunt scelere, quicunque cupidi futura noscendi consulunt daemones, vel Astrologos daemonum opera vtentes ad diuinandum.