Latin
CAPVT
Benedict Pereira, De magia 32
Unproofread scanNot analysed yet
Cumque Marcellus maximo exercitu terra marique Syracusas obsideret; Archimedes ad vrbis propugnationem, mirabiles terribilesque omnis generis machinas telaque huius Magiae naturalis scientia adinuenit, quibus tantas hostium strages passim edebat, vt Romani incredibili admiratione terroreque perculsi, dicerent se non contra homines, sed contra deos pugnare. Quid dicam de stupendo illo Architae Pythagorici commento? à quo plerique nobilium Graecorum tradunt, &apud Aul. Gellium libro decimo capite duodecimo Phauorinus Philosophus pro certo confirmat, simulachtum columbae è ligno ratione quadam mechanica factum, volasse; ita erat etat scilicet libramentis suspensum, &auta spiritus inclusa atque occulta concitum. Hac etiam arte ferunt Albertum Magnum, caput aeneum, quod maxima spectantium admiratione loqueretur, fabricasse. Seuerinum etiam Boëtium, in epistola quadam siue à Cassiodoro, siue a Theorico ad eum scripta, dicitur, huius artis vi, miracula fecisse, hoc est, vt metalla mugitent, aeneus anguis sibilaret, aues simulatae dulcissimè canerent, homines aerei in aëre buccinarentur.