Latin
CAPVT
Benedict Pereira, De magia 33
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm de his satis, illudque ratum &indubitatum sit, esse quandam Magiam naturalem, quam qui tenent paucissimi autem benè tenent) possunt mira facere, quae rude vulgus putat opera &auxilio daemonum fieri: Tum quia opera illa sunt in vsitata; Tum quod secreta quadam ratione &aliis occulta fiant. Quamobrem plerique putant eiusmodi homines habere consortium cum daemonibus, &non nisi eorum ope illa praestare. Talem de se fuisse hominum opinionem, quodam loco scribit Galenus, Boetius libro primo de consolatione, prosa quarta, quaeritur se, propter reconditioris Philosophiae cognitionem, &quarundam retum mirabilium effectionem, tanquam magicis &maleficis artibus imbutum, fuisse accusatum &damnatum. MA GIAE autem naturalis, non humano studio partae, sed à Deo vel Angelis bonis acceptae, manifestum est argumentum perfectissima rerum omnium natutalium scientia diuinitùs infusa Salomoni: per quam verisimile est, eum mira effecisse, aut certe si voluisset facere, potuisset. Iosephus certè libro octauo de Iudaicis antiquitatibus ait Salomonem instituisse occulta quaedam remedia ad pellendos morbos &fugandos daemones.