Latin
CAPVT
Benedict Pereira, De magia 34
Unproofread scanNot analysed yet
Incantationes, inquit, composuit quibus morbi pelluntur, &coniurationum modos reliquit scriptos, quibus ita fugantur daemones, vt deinceps nunquam reuerti audeant: atque id sanationis genus etiam suo tempore apud Iudaeos in vsu esse; &se vidisse Eleazatum ludaeum, praesente Vespasiano aliisque Principibus multos à daemonibus vexatos, hac ratione liberasse. Modus curationis erat hic: admoto naribus daemoniaci annulo, sub cuius sigillo inclusa erat species cuiusdam radicis a Salomone indicatae, ad eius olfactum. per nasum contrahebatur daemonium, &collapso mox homine, adiurabatur daemo nium ne amplius rediret, Salomonis mentione facta, &incarnationibus eius recitatis. Discessus autem daemonis ab homine, illud etat indicium, quod iussu Eleazari egrediens, vas plenum aqua ibi positum, inuisibiliter euertebatur.