Latin
CAPVT IV
Benedict Pereira, De magia 38
Unproofread scanNot analysed yet
Adhaec, supra omnis naturae corporeae potestatem est illud quod nonnunquam faciunt magi, vt ad eorum praesentiam, &fores &alia loca quae clausa sunt, repentè pa tefiant, interdum etiam se vel alios repentè ex hominum conspectu subducunt, quod de Apollonio Tyaneo memoriae proditum est: is enim cum sisteretur in praetorio ante Domitianum Imperatorem, repentè ex oculis omnium euanuisse dicitur. His accedit quod Magi non faciunt haec, nisi pro nunciando certas quasdam voces &verba f rin quibus totam illi, vel maximam vim artis magicae ponunt, voces autem &verba, cum ex se non habeant aliam vim quam sionificandi, vel quodammodo afficiendi auditum, non possunt esse causa vt aliquid fiat, nisi dupliciter, vel ratione rerum quae illis verbis dicuntur, quae res intellectae ab audientibus, eos variè afficiunt &mouent praesertim adiuncta decenti conuenientique actionis &pronuntiationis ratione, &hoc modo oratorum &concionatorum verba, mouere solent audientes, sed hic modus mouendi, non nisi ad audientes qui intelligunt, pertinere potest: vel mouent verba, propter suauitatem modi, quo modulatè &artificiosè cum suauitate &dulcedine auditum afficiunt, qua ratione non solum homines, sed etiam animalia vocibus musicis variè affici &permoueri cernimus, neutrum autem horum reperitur in vocibus Magorum, non igitur per illas voces, tanquam per causas naturales, illos suos effectus producunt.