Latin
CAPVT IV
Benedict Pereira, De magia 39
Unproofread scanNot analysed yet
Iam verò cum Magi ad faciendum quod volunt, adhibeant quasdam inuocationes, obtestationes, comminationes, sacrificia, postrationes corporum, &alia eiusdem generis, quis non liquidò ternit haec non posse referri ad naturam corpoream, ratione &intelligentia carentem, sed ea naturae alicui incorporeae &intelligenti, cuius magi opem implorant, &sine cuius concursu, quod intendunt, efficere non possunt exhiberi. Postremò, ne quis vel ambigendi vel ca uillandi reliquus sit locus, illud meo iudico omnem tollit dubitationem, quod non solum magi miranda illa opera per seipsos faciunt, sed quasi quaedam dictata tradentes aliis, eadem per illos perficiunt: quin etiam vsu venit quosdam planè ignorates, an illa essent vel à daemone tradita, vel ma gicis prauitatibus infecta, fidem tamen ha bentes illis sibi dictatis, eisque vtentes, mira etiam fecisse, quod apertè demonstrat, facultatem eiusmodi res perficiendi non esse naturalem.