Latin
CAPVT V
Benedict Pereira, De magia 41
Unproofread scanNot analysed yet
bientia contine Primo eiusmodi spiritus iubent se à Magis adorari tanquam deos, sibique sacrificia fieri, hoc autem est proprium daemonum, qui hono tem diuinitatis, quem à principio affectan tes assequi non poterunt, decipiendis hominibus, aliquo modo obtinere cupiunt. Boni autem angeli, eiusmodi honores non solum non optant, sed etiam vehementer aduersantur. Vnde legimus in Apocalypsi, Angelum quendam prohibuisse ne loannes ipsum adoraret, dixisseque: vide ne feceris, conseruus enim tuus sum, &c. Deum adora. Deinde Magi sunt homines flagitiosissimi, &artibus magicis abutuntur ad inferendum exitium aliis, hoc est, ad patranda adulteria, furta, homicidia, atque adeo infanricidia: boni autem Angeli, nec maleficis hominibus fauent, &ab eiusmodi sceleribus abhorent. Posthaec, Magi multa miscent mendacia multasque fallacias, quibus homines circum ueniunt, &decipiunt, ad quod Angeli boni cooperari non possunt. Praeterea Magi inuocando eos quorum ab utuntur opera, minantur illis quędam im possibilia nisi venerint: &cum venerunt, impetant illis, &cogunt ne inde discedant, hoc autem imperium non possunt habere homines in Angelos bonos: habent autem in Daemones, vel quia superior daemon, cum quo Magi habent societatem, &foedus fecerunt, cogit inferiores demone parere iussis Magorum, vel simulant demones se cogi à Magis, cum tamen id voluntariè fa ciant, nec ab illis cogi queant, quo facilius decipiant homines, tantam vim &auctoritatem Magorum admirantes, &illis fidem adhi pentes.