Latin
CAPVT V
Benedict Pereira, De magia 42
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem Dominus noster argumentatur, se non eiicere daemones potesta te principis daemonum, quia non potest Satanas Satanam eiicere, alioqui regnum eius di uideretur, nec diu state posset, intelligendum est de perfecta eiectione demonis ab homine, hoc est, tam ex corpore eius quam ex animo, vel de eiectione quae proficiscituri ex odio demonis, &desiderio euertendi imperium quod habet in homines. His adde, quia vt benè, inquit Euseb. lib. 5. De pręparatione Euangelica cap. 7. vnde potuerunt Magi discere verba illa &cęremonias quibus demones aduocant, eosque vel loco, vel annulo, vel vasi, vel statuę, vel aliis rebus ad esse cogunt? Vnde scire quibus sacrificiis, libamentis aut suffimentis demones auertantur &fugentur, vel oblectentur &alliciantur? &alii quidem daemones, aliis rebus, vnde: inquam homines haec discere potuissent, nisi ab ipsis daemonibus.