Latin
CAPVT VI
Benedict Pereira, De magia 57
Unproofread scanNot analysed yet
Simili Daemonum artificio, fidem &veritatem inuenit apud Gentiles Augutum &Aruspicum disciplina, quae per volatum vel garritum aui um diuinans, vel per inspectionem extorum animalium caesorum, vel per electionem sortium eiusmodi enim rebus Daemon se ingerit &immiscet, quo mentes hominum superstitionibus imbuat, &variis errorbus implicet. Nam quod in Romanis historiis traditur, in victimae opimę quam Iulius Caesar immolauerat, extis non esse inuentum cor, &in aliis vel iecur, vel principem aliam partem corporis non esse repertam, non alia ratione quam Daemonis occulta vi, partes illas ablatas esse credendum est. Decimoquintò: possunt Daemones sensus exteriores immutare &seducere dupliciter. Primò extrinsecus, obficiendo sensibus varia sensibilia non vera, hoc est, non talia qualia videntur, sed solat eorum imagines &simulachra, vel intrinsecus commouendo spiritus &humores, quorum commotione etiam sensus extetiores variè afficiuntur &turbantur, vt non rectè iudicent de suis obiectis, id quod cer nimus sensibus exterioribus phreneticotum accidere.