Latin
CAPVT VI
Benedict Pereira, De magia 58
Unproofread scanNot analysed yet
Decimosextò, possunt varias passiones vela moris vel odii, vel timoris vehementer excitate in homine, idque facere dupliciter, vel obiiciendo species terum, quae ad tales passiones excitandas plurimum valent, vel interius mouendo phantasmata ad similes res praesentandas, vel agitando &accendendo humores qui sunt harum passionum materia, nimirum vel sanguinem, vel atram aut flauam bilem. Atque haec sunt &alia horum similia quae daemones per motum localem facere possunt, &interdum quidem faciunt: neque enim quaecumque possunt facere, licet eis facere, sed quantum eis per diuinam prouidentiam permissum est, habent enim po tentiam à Deo restrictam &quasi ligatam, quam eis interdum laxare solet. Deus, vel ad exercendos bonos, vt aduersus Iob, vel ad puniendos malos vt aduersus Achab &Prophetas eius, sicut enim Daemones, permissu Dei, ingressi in porcos, praecipitarunt eos in mare: sic homines in omnia malorum tam culpae, quam poenae genera deturbarent, si eis Deus, quantam vellent potentię ac militię suę exercendę potestatem faceret.