Latin
CAPVT VI
Benedict Pereira, De magia 61
Unproofread scanNot analysed yet
Sic etiam causae naturales interdum producunt effectus praestantiores suis ipsarum virtutibus, ex eo quod sunt instrumenta Angelorum vel Daemonum à quibus monentur ®untur, Posset igitur Daemon plurimos morbos atte medicinae, quam homines callent incurabiles, magna, celeritate ac facilitate sanare: tum quia nouit optimè omnes morborum etiam abstrusorum causas &affectiones; tùm quia scit omnia genera remediorum, &idoneam eorum applicationem; sed non omnes tamen posset sanare, quia sunt morbi aliqui simpliciter incurabiles.