Latin
CAPVT VI
Benedict Pereira, De magia 60
Unproofread scanNot analysed yet
Tertiò quia sicut homines variè tem perando &accommodando res naturales possunt aliquos effectus producere, quos nunquam per seicausae naturales produxissent, sicut patet in arborum insitioni bus, in distillationibus aquarum, in ciborum &condimentorum confectionibus &in medicamentorum compositionibus, sic Daemones, effectus aliquos singulares, per causas naturales possunt producere, quos ipsae per se nunquam produxissent, Quarto quia vt inquit S. Thomas 3. libro aduersus Gentes, cap. 103. &prima parte, quaest 10. art. 2. ad 3. cum Angeli vel daemones adhibent causas naturales ad effectus aliquos procreandos, vtuntur eis tanquam instrumentis, non secus quam medicus vtitur herbis ad sanandum, ex instru mento autem procedit effectus non tantùm virtuti eius respondens, sed etiam ea superior &praestantior, nempe respondens virtuti principalis agentis à quo mouetur ad operandum illud instrumentum, quemadmodum securis non solum secat, sed etiam facit lectum vel mensam, vel hominis statuam, vt est instrumentum hominis ex arte operantis: &calor naturalis qui est in semine, vel in animali, non solum calefacit rarefacit, aut segregat, sed etiam generat sanguinem carnes &ossa, in virtute aniGoogle mae vel animalis cuius est instrumentum.