Latin
CAPVT VII
Benedict Pereira, De magia 62
Unproofread scanNot analysed yet
Nec possunt peruertere ordinem vniuersi, cum auctore Aristotele, bonum vniuersi sit ordo: Non possunt item perturbare, vel suis locis commouere principes partes mundi, ex quibus eius integritas coalescit. Non possunt sistere coelum vel motum eius in contrarias partes agere. Non possunt elementum aliquod ex vno loco in alienum transferre. Non possunt facere vt detur vacuum, cum vacuum tollat coniunctionem, connexionem atque subordinationem omnium partium vniuersi, in quo eius conseruatio atque gubernatio consistit. Dixi non posse Daemonem eiusmodi res facere, vel simpliciter, vel secundum potentiam ordinariam eis à DEO concessam, &quam eis concedi poscit aequissima diuinae prouidentiae ratio. Et cum Daemones habeant vim motiuam definitam, alij quidem maiorem alij verò minorem, non possunt quantumlibet corpus, quantalibet velocitate mouere, ne dum in instanti. Non possunt facere vt duo corpora sint simul in eodem loco vel vnum corpus in duoblocis simul, vel vt vnum penetret dimensiones alterius.