Latin
CAPVT VII
Benedict Pereira, De magia 13-2
Unproofread scanNot analysed yet
Nec potest Daemon distans à corpore, illud mouere secundum locum, quia mouens &mobile debent esse simul: alioqui posset mouere per vacuum, &per quantamcunque distantiam. Non potest transferre corpus de extremo ad extremum &non per medium. Multa quoque sunt, quae per alteram actionem Daemonum quam mediatam diximus, cuiusmodi est naturalis alteratio, corruptio, generatio rerum naturalium, non possunt à Daemonibus effici. Non enim potest Demon immediatè producere vllam formam substantialem vel accidentalem; cum enim sit incorporeus, non potest immediatè alterare materiam corporalem, vnde formae naturales educuntur. Secundò, non potest aliquid creare ex nihilo, tum quia id requirit infinitam virtutem actiuam, qualem Deus solus habet, tum quia nec motus localis Daemonis, nec operatio quam per causas naturales exercet, in nihilo recipi, aut circa nihil versari possunt. Tertiò, non potest ex quolibet facere quodlibet.