Latin
CAPVT VII
Benedict Pereira, De magia 64
Unproofread scanNot analysed yet
Quartò, nec per quamliber causam vel instrumentum potest quemlibet effectum producere: sicut medicus non potest per quamlibet medicinam, quemlibet morbum sanare, nec artifex per quaeuis instrumenta, quodcunque voluerit opus perficere: atque hoc est quod Augustinus compluribus locis docet, nec Daemones nec Angelos esse crea tores rerum, nec posse transmutare formas rerum, nec materiam corporalem ad nutum illis obedire. Quintò, non possunt demones producere formas substantiales non praeuiis alterationibus &praemissis dispositionib. Sextò, nec possunt eas in instanti aut quantumlibet paruo tempore producere. Septimò, non possunt quamlibet rem naturalem immediatè in quamlibet aliam transmutare, etiam adhibendo causas naturales. Octauò, non possunt animalia perfecta sine semine producere; qua re si visi sunt vnquam vel ex lapidibus &lignis producere equos vel leones, vel ex nubibus pluere vitulos, non est putandum sic eos fuisse generatos, sed vel aliunde inuisibiliter per Daemones illuc translatos, vel non fuisse vera animalia, sed eorum tantum imagines &simulchra cernentium oculos fallentia. Nono, nec potest animal producere subitò secundum perfectam magnitudinem &virtutem eius: denique quod superat vires agentium naturalium, quodque naturali eorum dispositioni &ordini repugnat, &ad quod virtus agentium naturalium nullo modo se extendit, id fieri à Demone nequaquam potest. Decimò, non potest peruertere atque immutare ordinem qui est inter formas &disputationes rerum naturalium, vt possit posteriores inducere non inductis prioribus, aut extremas non inductis mediis. Vndecimò non potest mortuos ad vitam reuocare propter causam supradictam.