Latin
CAPVT VIII
Benedict Pereira, De magia 66
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT VIII. An opera Magorum sint vera miracula, &quomodo à veris miraculis differant ac dignoscantur. DMIRANDA Magorum opera non solùm Ethnici, sed etiam nostri Theologi interdum vocant miracula, vel quia verorum miraculorum sunt simillima; vel aestimatione hominum, quod ea ipsi nec facere, nec quemadmodum facta sint intelligere possunt, non naturae, sed diuinitatis opera existimantium. Et sanè nonnulla faciunt Magi in speciem non dissimilia eorum quae faciunt sancti: namque Magi Pharaonis similiter vt Moses, virgas suas verterunt in serpentes, &aquam mutarunt in sanguinem; &magnam ranarum vim subito produxerunt. Sanant interdum Magi aegrotos, &Daemones ex corporibus hominum eiiciunt. Nec tamen haec operum similitudo facit vt Magorum opera vera sint miracula; alioquin miraculum non esset idoneum declarandae probandaeque Deitatis atque veritatis argumentum; quare ratio fidei &doctrinae Christianae quae miraculis tanquam veris diuinae potentiae sigillis obsignatur, &quasi quibusdam fulcris quodanmodo sustinetur, omninò periret. Docere igitur conuenit hoc loco, cur eiusmodi Magorum facta non sint miracula, &quibus rebus differant, quibus se notis atque insignibus à veris miraculis internoscantur. TRIPLICITER igitur potest intelligi aliquid esse miraculum.