Latin
CAPVT VIII
Benedict Pereira, De magia 67
Unproofread scanNot analysed yet
Primò simpliciter &absolutè, nempe comparatione caiuslibet naturae, hac significatione, nullum planè est miraculum: nihil enim est, quod diuinae potentiae &sapientiae comparatione, miraculum dici queat. Nam miraculum alicui dicitur, quod eius &facultatem &intelligentiam excedit: Deus autem nihil est quod admirari possit, quippe cum &causas omnium quae fiunt, optimè nouerit, &ipse princeps causa sit efficienti omnia. Nam qui per ludum &iocum (vt est in Prouerbus Salomonis) ex nihilo mundum condidit, quid ei magnum ne dum miraculum esse queat? cum vt est apud Esaiam cap. 40, &in libro Sapientiae, cap. 9. Omnes gentes totusque terrarum orbis apud ipsum sit tanquam gutta roris antelucani, &quasi puluis, &tanquam inane &nihil. Deindè potest appellari miraculum respectu hominum, qui, quae sunt ipsis inusitata, &quorum causas ignorant, quoniam ea maximè admirantur, dicunt miracula: qua ratione non modò Daemonum &Magorum, sed etiam sapientum hominum iuuenta quaedam noua, &artificiosa opera, qualia fuerunt illa Architae &Archimedis, quae supra commemorauimus, miracula nominantur. Sed verè ac propriè miraculum dicitur opus, quod ideo verè ac meritò mirandum est, quia omnis naturae creatae vim atque potestatem excedit.